sic: si omnes homines natura scire desiderant, ergo maxime scientiam maxime desiderabunt. Ita arguit Philosophus I huius cap. 2. Et ibidem subdit: "quae sit maxime scientia, illa scilicet quae est circa maxime scibilia".
Maxime autem dicuntur scibilia dupliciter: uel quia primo omnium sciuntur sine quibus non possunt alia sciri; uel quia sunt certissima cognoscibilia. Utroque autem modo considerat ista scientia maxime scibilia. Haec igitur est maxime scientia, et per consequens maxime desiderabilis.
Quaestiones subtilissimae de metaphysicam Aristotelis, as translated in: William A. Frank, Allan Bernard Wolter (1995) Duns Scotus, metaphysician. p. 18-19