
Quid autem aeque stultum, atque tibi ipsi placere? te ipsum admirari? At rursum quid venustum, quid gratiosum, quid non indecorum erit, quod agas, ipse tibi displicens? (łac.)
Pochwała głupoty
Pochwała głupoty – rozprawa filozoficzna Erazma z Rotterdamu napisana w 1509 roku.
Quid autem aeque stultum, atque tibi ipsi placere? te ipsum admirari? At rursum quid venustum, quid gratiosum, quid non indecorum erit, quod agas, ipse tibi displicens? (łac.)
Pochwała głupoty
Quandoquidem id mali natura, non paucis in rebus noverca magis quam parens, mortalium ingeniis insevit, praecipue paulo cordatiorum, ut sui quemque poeniteat, admiretur aliena. Quo fit ut omnes dotes, omnis elegantia decorque vitae vitietur pereatque. (łac.)
Pochwała głupoty
Si rerum usu constat prudentia, in utrum magis competet eius cognominis honos, in sapientem, qui partim ob pudorem, partim ob animi timiditatem nihil aggreditur, an in stultum, quem neque pudor quo vacat, neque periculum, quod non perpendit, ab ulla re deterret? (łac.)
Pochwała głupoty
Quaeso num quemquam amabit, qui ipse semet oderit? Num cum alio concordabit, qui secum ipse dissidet? Num ulli voluptatem adferet, qui sibimet ipsi sit gravis ac molestus? Istud, opinor, nemo dixerit, nisi qui sit ipsa stultior Stultitia. (łac.)
Pochwała głupoty
Quod si quis unus universis velit obstrepere, huic ego suaserim, ut Timonem imitatus, in solitudinem aliquam demigret, atque ibi solus sua fruatur sapientia. (łac.)
Pochwała głupoty
Si voluptate ducaris, puellae, maxima huius fabulae pars, stultis toto pectore sunt addictae, sapientem haud secus ac scorpium horrent fugiuntque. (łac.)
Pochwała głupoty
Ac per Deos immortales, est ne quidquam felicius isto hominum genere, quos vulgo moriones, stultos, fatuos, ac bliteos appellant? (łac.)
Pochwała głupoty
„Okropna to rzecz być oszukiwanym, ale jeszcze okropniejsza nie być oszukiwanym.”
Falli miserum est; imo non falli, miserrimum. (łac.)
Pochwała głupoty