 
                            
                        
                        
                        
                                        
                                        Temporibus enim nostris venit imperator in urbem Romam: ibi est templum imperatoris, ibi est sepulcrum piscatoris. Itaque ille ad deprecandam a Domino salutem imperator pius atque christianus non perrexit ad templum imperatoris superbum, sed ad sepulcrum piscatoris, ubi humilis ipsum piscatorem imitaretur, ut tunc respectus aliquid impetraret a Domino, quod superbiens imperator mereri non posset. 
341:4; English from: Newly Discovered Sermons, 1997, Edmund Hill, tr., John E. Rotelle, ed., New City Press, New York, ISBN 1565481038 ISBN 9781565481039p. p. 286. 
Sermons
                                    
 
                             
                             
                             
                            